LA
Narratur de duobus senectutis bonae atque honestae imaginibus, quae in dialogis Platonicis reperiri possunt. Quamquam enim a Platone senes magni aestimari constat ideoque nonnulli viri docti Platonem „philosophum senectutis” appellant, multi putant Platonis operibus non omnes, sed imprimis „senes sapientes” demonstratos esse. Qua de causa Platonem non solum sapientis exemplum imitandum nobis dedisse, sed etiam varia „senectutis molestae” remedia omnibus hominibus bonis prudentibusque proposuisse, ostendere conor.