PL EN


1995 | 01 |
Article title

Rzymski elegik Serwiusz Sulpicjusz - znany czy nieznany?

Content
Title variants
PL
De Servio Sulpicio auctore elgiaco
Languages of publication
Abstracts
LA
Libro quarto Corporis Tibulliani continentur ignoti poetae longa elegia, quae Panegyricus Messallae vulgo appeIlatur (IV, I), quinque elegiae auctoris, quem "Sulpiciae laudatorem" voco (IV, 2--6), sex brevia elegidia sub Sulpiciae nomine servata (IV, 7-12) et postremo duae elegiae TibuIlo adiudicatae (IV, 13-14). Multi viri docti iam diu disputant, qui fuerit "Sulpiciae laudator". Qui poeta talem distichi elegiaci structuram adhibere solebat, qualis ante Ovidium exculta est. Constat autem auctorem elegiarum IV, 2--6, quae de amore Sulpiciae erga Cerinthum narrant atque a muItis viris doctis Tibulli opera ducuntur, "Sulpiciae laudatorem" fuisse. Quisnam is esset et quare Matronalium die elegiam III, 8 Sulpiciae donasset, quaerebatur. Nova opinio ad ignoti poetae personam, eius vitae aetatem otiumque litterarium spectans nostro in opusculo proposita est. Ex meis investigationibus apparet Servium Sulpicium Quinti Horatii Flacci amicum aequalemque aetate (Hor., Sat., I, 10, 86), elegiarum scriptorem (Ovid., Trist., II, 441; Plin., Ep., V, 3, 5) se poetriae fratrem firmissimumque "Sulpiciae laudatorem" praestare.
Year
Volume
01
Physical description
Dates
published
1995
Contributors
References
Document Type
Publication order reference
Identifiers
URI
http://hdl.handle.net/11089/2544
YADDA identifier
bwmeta1.element.hdl_11089_2544
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.