Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


2000 | 11 | 5 | 139-150

Article title

Orzekanie nieważności małżeństwa z dwu (lub więcej) tytułów wadliwego konsensu

Content

Title variants

EN
Declaratio nullitatis matrimonii ex duobus (vel pluribus) titulis defectus consensus

Languages of publication

PL

Abstracts

EN
Considerationes propositae stimulatae sunt sententiis quibus nullitas matrimonii indiscriminatim ob plures defectus consensus declaratur, ut ex. gr.: „ob defectum discretionis iudicii et incapacitatem assumendi onera coniugalia” vel immo „ob simulationem utriusque partis et ob defectum discretionis iudicii in utraque parte”, et porro. Considerationes duabus in partibus protrahuntur. Prima in parte officium iudicis elucidatur, cui competit formulam dubiorum statuere. Cumulatio titulorum nullitatis vigentibus normis c. 1095 numerose crescit. Criteria ergo compatibilitatis, ordinationis et subordinationis titulorum strenue perspicienda sunt, tum cum formula dubiorum statuitur tum cum sententia fertur. De principiis quibus criteria haec reguntur sermo in parte generali considerationum est. Secunda in parte singula capita nullitatis ob defectum consensus respectu eorum compatibilitatis et subordinationis circumspiciuntur. Capita incompatibilia censentur: simulatio totalis et vis ac metus, simulatio et error iuris, simulatio tum totalis tum partialis et conditio, simulatio tum totalis tum partialis et defectus usus rationis vel discretionis iudicii.

Year

Volume

11

Issue

5

Pages

139-150

Physical description

Dates

published
2000-10-16

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_im_2000_5_11__07
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.