Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1968 | 11 | 3-4 | 81-154

Article title

Śmierć O. Maksymiliana Kolbe w świetle prawa kanonicznego

Authors

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
P. Maximilianus Kolbe OFMConv. in campo concentrationis in Oświęcim die 14 Augusti 1941 a. occisus, notissima ultimi belli toto orbe te r rarum saevientis victima fuit. Catholici multi statim mortem ejus m a rtyrium iu x ta sensum in Ecclesia acceptum putabant, licet passim dubia circa circumstantias quasdam discessus ejus exorirentur. Obiit enim in campo concentrationis, ubi persecutores non tantum ob odium fidei immo vero etiam propter quaedam motiva politica forte adiuncta eum occidere potuerint; insuper P. Maximilianus sua sponte victima caritatis pro alio homine perituro factus est. Theologi et Canonistae posuerunt problems, an P. Maximilianus re vera m a rty r p u ta ri possit. Multis novis fontibus inventis de P. Maximiliano Auctor hujusce dissertationis denuo omnes circumstantias mortis ejus investigavit, facta certa decernens diligenter, crisim aliquorum dubiorum, quae ibi in te rponantur, instituit. De m a rty rii conceptu deque conditionibus ejusdem secundum Ius Canonicum requisitis breviter, diutius  tamen de causa formali mortis P. Maximiliani tum ex parte Servi Dei tum ex parte persecutorum disseruit. His omnibus discussis Auctor persuasus est P. Maximilianum victiman periisse hitlerismi, qui ipso suo principio antichristianus fuit et in Polonia speciali modo in campo concentrationis in Oświęcim odium Catholicae Ecclesiae ejus institutorum servorumque clare manifestavit. P. Maximilianus cruciatus mortemque e caritate Dei suscepit et passus est; de hacce ejus intentione to ta ejus v ita anteacta et conversatio in campo testificatae sunt. Mors P. Maximiliani post vitam virtutibus plenam optimum testimonium veritatis et celsitudinis Religionis Christianae fuit, ideoque mors haec verum ma rtyrium est. Christifideles in Polonia immo etiam ex tra fines ejus P. Maximilianum martyrem putant. Auctor dissertationem suam studium tantum privatum in historia et Iure Canonico censet et nullo modo sententiam Ecclesiae in Causa beatificationis Servi Dei in S. Rituum Congregatione nunc agitata anticip a re aut praesumere audet.

Keywords

Year

Volume

11

Issue

3-4

Pages

81-154

Physical description

Dates

published
2020-06-20

Contributors

author

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_pk_1968_11_3-4_05
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.