Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1988 | 31 | 1-2 | 13-29

Article title

Interkomunia w świetle nowego Kodeksu

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
Intercommunio multo iam tempore thema disscussionis vividae inter chiristifideles diversarum confessionum facta est. Quaestio haec in finibus Poloniae non tam urgens erat quam in aliis regionibus orbis terrarum . Attamen iuxta semtentiam auctoris huius articuli II Congressus Eucharisticus hoc anno in Polonia celebrandus oportunitatem affert quaestionem hanc in forum publicum revocare, quandoquidem quaestio haec praxim attinet, id est admissionem christifidedium allarum Ecclesiarum vel communitatum ecclesiasticarum quoad participationem earum in dicto Congressu. Normae iuris canonici intercommunionem pertinentes secundaniae esse videntur, uipote a Magisterio Ecclesiae statutae atque hoc in casu dependentes, quae simul fidem Ecclesiae in sacramentum Eucharistiae exprimant. Articulus in tres partes divisus est. Prima in parte auctor sensum terminorum explanare studet. Terminus „intercommunio”, nota bene in documentis Concilii Vaticani II non adhibitus, multimodo explicari potest necnon exprimere varios modos eiusdem exsecutionis practicae. Inde sequitur primo necesse esse acuratissime determinare quibus terminis formae practicandi intercommunionem permissibiles vocentur. In secunda parte auctor possiblitates et difficultates intercommunionem practicandi post Vaticanum II demonstrat. Auctor verbis expressis asserit communionem eucharisticam atque communionem cum Ecclesia plenam strictissime cohaerere. Ita enim res se habebat a primordiis Christianitatis. Decretum Vaticani II „Unitatis reintegratio” atque Directorium oecumenicum communicationem in sacris permissibilem declaraverunt ergo etiam intercommunionem cum fratribus seiunctis Ecclesiarum. Orientalium propter sacramenta ordinationis et Eucharistiae valideministrata. Ecclesia catholica sodalibus aliarum Ecclesiarum vel communitatum ecclesialium intercommunionem permittit in periculo mortis vel urgente necessitate, dummodo conditiones adimpleantur quae a frequentantibus sacramenta requiruntur. Participatio catholicorum in Eucharistia celebrata in eorundem ecclesiis magnopere determinata est necnon a validitate sacramenti ordinationis et Eucharistiae ibidem exsistentium dependet. Quaestiones, quae successionem Apostolicam, munus sacerdotale atque essentiam sacramenti Eucharistiae spectant, iam a multis annis obiectum dialogo oecumenici fiunt, sed non obstante notabili convergentia ad optatum consensum plenum nondum perduxerunt. Pars tertia articuli interpretationem normarum CIC 1983 ab auctore peractum continet. Iuxta normam CIC solus sacerdos valide ordinatus sacramentum Eucharistiae conficere valet (can, 900 §1). In eodem CIC prohibetur sacerdotibus catholicis Eucharistiam concelebrare una cum sacerdotibus Ecclesiarum vel communitatum ecclesialium, qui communionem plenam cum Ecclesia catholica non habent (can. 908). Normae demum congruentes et ad intercommunionem pertinentes in can. 844 §§ 1-4 continentur. Normae hic statutae dispositiones Concilii Vaticani II, Directorii oecumenici atque Instructionis anno 1072 promulgatae resplendent. Legislator ecclesiasticus in can. 844 possibilitates intercommunionis, respectu habito supradictorum documentorum , amplificat. Auctor in conclusione articuli asserit, comparatione facta cum CIC 1917, innovationes essentiales interim ortas esse, quae simul sumptas fructum , dialogi oecumeni produnt. Idemque spem nutrit fore Spiritum Sanctum , Auctorem unitatis, omnes credentes in Christum ad plenam communionem eucharisticam adducturum esse.

Keywords

Year

Volume

31

Issue

1-2

Pages

13-29

Physical description

Dates

published
1988-01-03

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_pk_1988_31_1-2_02
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.