Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1990 | 33 | 3-4 | 7-25

Article title

Przedstawicielstwo papieskie w kościele partykularnym i dyplomacja Stolicy Apostolskiej

Authors

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
Romanus Pontifex uti Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet, per Legatos suos, qui apud varias degunt Nationes, ut unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetum ac visible principium et fundamentum apparetur; per ipsos quoque vitam ipsam Ecclesiarum particularium earumque necessitates et desideria cognoscit. Praecipuum munus Legati pontificii est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares intercedunt. Legati munus nec superimponitur potestati episcopali, neque pro illa substituitur, neque eam praepedit; cum e contrario eam tueatur ac fraterno prudentique consilio foveat ac roboret. Romano Pontifici ius est Legatos suos nominandi et mittendi non solum ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel regionibus, sed etiam (simul) ad Civitates et publicas Auctoritates, servatis quidem normis iuris internationalis, quod attinet ad missionem et revocationem Legatorum. Legati pontificili, qui simul legationem apud Rem Publicam iuxta iuris internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est: 1° promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et Auctoritates Rei Publicae; 2° quaestiones pertractare quae ad relationes inter Ecclesiam et Civitatem pertinent; et peculiari modo agere de concordatis aliisque huiiusmodi conventionibus confidiendis et ad effectum deducendis. In his negotiis expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus pontificius sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae exquirere eosque de negotiorum cursu certiores facere debet.

Keywords

Year

Volume

33

Issue

3-4

Pages

7-25

Physical description

Dates

published
2020-03-24

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_pk_1990_33_3-4_01
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.