Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1992 | 35 | 3-4 | 85-145

Article title

Wprowadzenie do kanoniczno-liturgicznego prawa o sakramentach świętych (kanony 834-839)

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
Hoc in articulo itroductio, duae partes et conclusio habentur. In introductione auctor dicit, quod de canonibus 834-839 Codicis Juris Canonici a Papa Joanne - Paulo II promulgati tractat. Sed primum notionem ipsius Ecclesiae praebet. Quia ius de sacramentis tam hoc canonicum quam hoc liturgicum conditum est ab Ecclesia, saltem aliqua elementa scientiae ipsam Ecclesiam attingentis studentibus ius canonico - liturgicum omnino necessaria videntur. Hac de causa in parte prima sui articuli notionem Ecclesiae auctor elaborat. Quae quaestio difficultatibus non caret. Etenim Ecclesia simul est non solum societas perfecta sed etiam Corpus Christi Mysticum, Populus Dei, Mysterium, Sacramentum, et Communio. Altera in parte (longiore) canones 834-839 breviter exponuntur. - Can. 834 § 1 notionem liturgiae continet. - In can 834 § 2 conditiones ecclesiastici cultus publici statutae sunt. In can. 835 §§ 1 - 4 personae munus sanctificandi in Ecclesia exercentes numerantur, nempe: episcopi, presbyteri, diaconi, acolythi, lectores, coniuges - parentes, ceterique christifideles. In can. 835 norma datur de fide eiusque excitatione neconn illustratione. Ad norman can. 837 §§ 1-2 actus liturgici non sunt actiones privatae sed ad universum corpus Ecclesiae pertinent. Propterea cum frequentia et actuosa participatione christifidelium celebrantur. Can 838 §§ 1-4 declarat quod moderatio sacrae liturgiae unice ab auctoritate ecclesiastica exercetur. Hac de causa leges in re liturgica dant solummodo: Sedes Apostolica, Conferentiae Episcoporum et singuli episcopi dioecesani. De mediis sanctificandi ad sacram liturgiam non pertinentibus seu de oratione, paenitentia et de caritatis operibus, in can. 839 §§ 1-2 norma habetur. In fine articuli, nonnullos libros liturgicos a Sede Apostolica in Civitate Vaticana editos nondum nostra in patria publicatos esse, auctor vehementer dolet.

Keywords

Year

Volume

35

Issue

3-4

Pages

85-145

Physical description

Dates

published
2020-03-24

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_pk_1992_35_3-4_04
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.