Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1993 | 36 | 3-4 | 39-107

Article title

Uczestnictwo w Najświętszej Eucharystii (kanony 912-923)

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
Hoc studium proemio, parte principali et conclusione constat. In proemio obiectum praesentis articuli canones 912, 913-914, 915, 916. 917. 918 et 921-922 esse, dicuntur. Pars principalis in septem puncta dividitur. - 1. Secundum normam principalem, quilibet baptizatus, qui iure non prohibetur, ad sacram Communionem admitti potest et debet (can. 912). - 2. Pueris sanctissima eucharistia datur, si sufficienti congitione et accurata praeparatione gaudeant (can. 913 § 1). Attamen pueri in periculo mortis versantes augustissima Eucharistia refici debent, si Corpus Christi a communi cibo discenere et Communionem reverenter suscipere possint (can. 913 § 2). - Parentes atque ii, qui parentum locum tenent neconon parochi curentur, ut pueri usum rationis assecuti debite praeparentur et quam primum hoc divino cibo reficiantur (can. 914). - 3. Ad sacram Communionem admittendi non sunt excommunicati et interdicti post irrogationem vel declarationem poenae, aliique in manifesto gravi peccato perseverantes, verbi gratia vir et mulier sub eodem tecto viventes solummodo civili contractu matrimoniali iuncti. (can. 915). - 4. Sacerdos, qui conscius est peccati gravis, sine praemissa sacramentali confessione Missam ne celebret: similiter christifidelis, qui conscius est peccati gravis, sine sacramentali confessione Corpori Domini ne communicet (can. 916). - 5. Altera vice in die Eucharistiam recipere potest christifidelis solummodo infra eucharisticam celebrationem, cui participat (can. 917). - 6. Christifidelibus maxime commendatur, ut in ipsa eucharistica celebratione sacram Communionem recipiant (can. 918):- 7. Christifideles qui in periculo mortis versantur sacra Communione ex iure divino necessario reficiantur (can. 921). Sanctum Viaticum infirmis differri nequit (can. 922). In conclusione omnes canones 912-923 seu de augustissima Eucharistia participanda congoscendos et ad amussim observandos esse, auctor docet.

Keywords

Year

Volume

36

Issue

3-4

Pages

39-107

Physical description

Dates

published
2020-03-24

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_pk_1993_36_3-4_03
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.