Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1994 | 37 | 3-4 | 21-38

Article title

Wolność a prawo

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
Propositum articuli satis modestum est, tendit enim ad discursum de relatione inter libertatem et ius pro posse in ordinem ducendum. In quaestione hac disputata, a primaevis philosophiae evoluta, itemque nostris in diebus fortiter agitata, notiones aequivocae saepe utuntur, quod nec theoricis conclusionibus nec practicis solutionibus prodest. Hoc in contributo problema restringitur ad libertatem uti ius fundamentale personae humanae in ordine iuridico status democratici moderni. Analysi subiciuntur praesupposita istius status qui tamquam forma libertatis concipitur. Principaliter munus status democratici in tutela libertatis formaliter sumptae consistit. Realia exsistentiae humanae tamen postulant ut iure etiam conditiones non solum formales sed etiam materiales ad libertatem modo humano exercendam tuantur, quod in evolutione conceptus status repercutitur: non solum status iuris, sed etiam status socialis, culturae, oecologicus. Quapropter tutela iuridica libertatis non solum „libertas a”, sed etiam aliquo modo „libertas ad” amplectitur, quo tamen libertas civium reapse limitatur. Munus sane arduum legislationis in ex hoc orta tensione superanda consistit, ne - una ex parte - libertas nimis restringatur, neque - altera ex parte - libertas in exsistentia cotidiana evacuetur. Cum criterium et probatio verae realisque tutelae libertatis in assicurata libertate conscientiae inveniantur, problemata cum ista connexa, praesertim ratione habita iuris ad obiectionem conscientiae in ordine iuridico status, evolvuntur. In fine mentio fit de munere prophetico christifidelis in societate status democratici.

Keywords

Year

Volume

37

Issue

3-4

Pages

21-38

Physical description

Dates

published
2020-03-24

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-doi-10_21697_pk_1994_37_3-4_01
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.