EN
Paulinus Nolanus, qui ineunte saeculo quinto Nolae urbis episcopi munus explebat, veterum poetarum exempla imitabatur, maxime vero illi Vergihi poemata placebant. Curabat igitur Paulinus, ut dactyli et spondei apte in versibus ponerentur, caesuram semiquinariam ut primam, caesuram autem semiseptenariam ut secundam libenter usurpabat.