EN
Veterum Patrum et scriptorum ecclesiasticorum doctrina in Instituto Philologiae Classicae Universitatis Studiorum Varsaviensis tum demum reapse tractari est coepta, cum mutato rei publicae statu et ipsis viris doctis et iuvenibus studiosis nova educandi via aperiebatur dabaturąue facultas. Itaque iam nunc duo seminaria legendis istorum auctorum operibus instituta sunt et scholae habentur, quibus de eorum textu, lingua et stilo disseritur quibusque praecipuae illorum auctorum doctrinae theses disputantur. Hoc etiam tempore nonnulla meletemata, articuli et libri divulgati sunt, quae ad varias quaestiones solvendas aspectabant. Plures sunt quoque auditores, qui ad haec studia fovenda vel proprio ingenio vel curiositate incitantur.