Journal
Article title
Authors
Content
Full texts:
Title variants
Languages of publication
Abstracts
In hoc articulo auctor ea pertractavit, quae in Codice Iuris Canonici requiruntur, ut constitutiones et alia corpora legum institutorum vitae oonsecratae apte recteque concinnentur. In commentatione demonstratum est, cum termino ius proprium cetera corpora legum, ergo et constitutiones amplecterentur, ideo constitutionibus praeter praescripta Codicis, quae in Codice Iuris Canonici corpori fundamentali id est constitutionibus inserenda expresse dicuntur, etiam alia praecepta ad instituta vitae consecratae spectantia annectenda esse. In disceptatione item confirmatur multas esse causas ut characterem instituti, scopum et mentem legislatoris necnon fundatorum et reformatorum, traditiomes instituti et praesentem praxim Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus in approbandis constitutionibus usurpatam, quibus efficitur, ut aliae normae constitutionibus, aliae directoriis, aliae statutis aliisque id genus legibus contineantur. Praeterea in articulo canones indicantur, quibus directe vel indirecte praecipitur, qualia Codicis praescripta constitutionibus, qualia vero aliis legum corporibus singulorum vitae consecratae institutorum applicanda sint. Isti etiam canones collati sunt, ex quibus dispositiones diversae ab eis, quae in Codice Iuris Canonici anno 1983 promulgato inveniuntur, dari possunt. Sub finem commentationis duo decreta id est decretum Iuris Canonici Codice et decretum Praescriptis canonum a Congregatione pro Religiosis et Institutis Saecularibus die 2 mensis Februarii 1984 anno edita breviter perstringuntur.
Keywords
Journal
Year
Volume
Issue
Pages
149-184
Physical description
Dates
published
2020-03-27
Contributors
author
References
Document Type
Publication order reference
Identifiers
YADDA identifier
bwmeta1.element.ojs-issn-2353-8104-year-1986-volume-29-issue-1-2-article-6064