PL EN


1986 | 29 | 1-2 | 185-201
Article title

Post eucharystyczny

Content
Title variants
Languages of publication
PL
Abstracts
PL
Articulus proemio, septem partibus et conclusione constat. In proemio auctor thematem de ieiunio eucharistico actualem esse, sublineat. In corpore articuli sequentia documenta iuridica exponuntur et explicantur: 1. lus vetus seu a primis Ecclesiae temporibus usque ad initium sa- eculi XX. 2. Can. 858 § 1 et 2 necnon can. 808 Codicis Iuris Canonici auctoritate Benedicti Papae XV promuigati. 3. Constitutio Apostolica Christus Dominus diei 6 ianuarii 1953 anni Pii Pp. XII. 4. Instructio Constitutio Apostolica diei 6 ianuarii 1953 anni S. Congregations S. Officii. 5. Motu proprio Pastorale Munus, I, 3, diei 30 novembris 1963 anni, Papae Pauli VI. 6. Declaratio S. Congregationis S. Officii diei 10 ianuarii 1964 anni. 7. Norma a Papa Paulo VI in Concilio Oecumenico Vaticano II diei 21 novembris 1964 anni promulgata. 8. Instructio de Communione Sacramentali quibusdam in adiunctis faciliore reddenda, diei 29 ianuarii 1973 anni, a Congregatione de disciplina Sacramentorum édita. 9. Can. 919 § 1 et § 2 Codicis Iuris Canonici auctoritate Joannis Pauli Pap. II promuigati. Hoc ultimum quod ius novissimum est et nostris diebus obligat omnes recepturos Eucharistiam tarn sacerdotes quam laicos, fusius elaboratur, prout decet. Nunc enim sciendum est, quod recepturi Sanctissimam Eucharistiam per spatium saltern unius horae ante Sacram Communionem a quocumque cibo et potu abstinere debent. Sacerdotes autem, qui eadem die bis aut ter Sanctissimam Eucharistiam celebrant necnon aetate provecti, infirmitate quadam laborantes et eorum curae addicti, Sacram Communionem accipere possunt, etiamsi intra horam antecedentem aliquid sumpserint. In fine articuli opinionem circa futuram evolutionem iuris ieiunium eucharisticum attingentem, si id possibile sit, auctor praebet.
Keywords
Year
Volume
29
Issue
1-2
Pages
185-201
Physical description
Dates
published
2020-03-27
Contributors
References
Document Type
Publication order reference
Identifiers
YADDA identifier
bwmeta1.element.ojs-issn-2353-8104-year-1986-volume-29-issue-1-2-article-6065
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.