Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

PL EN


1969 | 16 | 1 | 17-40

Article title

Rola Jeruzalem w Łukaszowej sekcji podróży (9, 51 – 19, 27)

Content

Title variants

Languages of publication

PL

Abstracts

PL
Articulus ex tribus partibus constat. Pars prima: de litterarum quaestionibus, quae ad sectionem spectant. Hac in parte de duobus problematis explicatum est: de sectionis ambitu et de ratione traditionis cum perscriptione habita. Iesu iter ex Galilaea in Iudaeam et Ierosolymam factum historicum pristina traditione et litterarum monumentis, quae ante Lucam exstiterunt (Mk), optime confirmatum est. Attamen praesens huius itineris descriptio est Lucae conscriptoris, qui hac in parte sui operis componenda litterarum et theologiae rationes sequebatur. Pars secunda: de itineris Ierosolymam mentionibus factis (9, 51; 13, 22; 17, 11; 19, 11). Ex omnibus his mentionibus ipse conscriptor redolet. At vero tertia in mentione (17, 11) admonitio Galilaeae non est conscriptoris (adversus Conzelmann); verba „per mediam Samariam” non sunt amplificatio posterior (adversus Blinzer), sed originem suam ab ipso Luca accipiunt. Pars tertia: Iesu logia de itinere Ierosolymam tractantur (13, 31-33; 18, 31-33). Radix horum logiorum native Christi est. At in omnibus eorum Lucae ratio scribendi cemi potest. Mentiones et logia dogmaticam itineris necessitatem docent, Ierosolymam ex Dei voluntate et libera Christi electione locum salutarium eventorum, id est passionis, mortis, resurrectionis et in caelum ascensionis ostendunt, Iesu docentis iter Ierosolymam figuram Apostolorum missionis demonstrant, Ierosolymam huius missionis caput fore dicunt.

Keywords

Year

Volume

16

Issue

1

Pages

17-40

Physical description

Dates

published
2017-07-10

Contributors

References

Document Type

Publication order reference

Identifiers

YADDA identifier

bwmeta1.element.ojs-issn-2451-2168-year-1969-volume-16-issue-1-article-2667
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.