Auctor huius particulae de familia Christiana in doctrina sancti Ioannis Chrisostomi breviter vult scribere et imprimis responsum quaestioni dare, quomodo illa officia sua implere debeat.
Afferuntur et considerantur Tertulliani dicta de spe in vivo animi habitu apud christianos, et inprimis: de spe et exspectatione, de spe promissionis, de spe resurrectionis, de modo quo sanctae Voces ln Scriptura Sacra occurrentes spem nostram aedificant.
Interpretatio Christiana eclogae IV Vergilii accipi potest. Exspectationes enim salvatońs cuiusdam inter cives Romanos saeculo primo exeunte ante Christum natum in diem percrebescebant. Rerum adiuncta in ecloga enarrata eiusdemque interpretatio Christiana, praesertim a sancto Augustino facta, quaestionem propositam de praenuntiatione Christi Salvatoris unici adveniendi comprobant.
Meritum maximum Leocadiae Małunowicz fundatio Instituti Antiquitatis Christianae Catholicae Universitatis Lubłinensis anno MCMLXIX fuit, cuius moderator hoc tempore Stanisłaus Longosz est.
Nomina eucharistica, quae in operibus sancti Augustini habemus, plurima, nobis etiam perutilia, ad res magnas exprimendas apta sunt, varietate nos delectant mentemque nostram movent.