Caelius Sedulius, qui saeculo quinto post Christum natum vitam degebat, et metris et arte versificandi poetas antiquos, praecipue vero Publium Vergilium Maronem in opere suo Carmen paschale quod inscribitur imitabatur.
Paulinus Nolanus, qui ineunte saeculo quinto Nolae urbis episcopi munus explebat, veterum poetarum exempla imitabatur, maxime vero illi Vergihi poemata placebant. Curabat igitur Paulinus, ut dactyli et spondei apte in versibus ponerentur, caesuram semiquinariam ut primam, caesuram autem semiseptenariam ut secundam libenter usurpabat.
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.