Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

Refine search results

Results found: 2

first rewind previous Page / 1 next fast forward last

Search results

help Sort By:

help Limit search:
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
Prawo Kanoniczne
|
1988
|
vol. 31
|
issue 1-2
127-137
PL
Hoc in articulo disceptatur de praescripto can. 1682, § 2. Selectae sunt tres qiuaestiones: 1) de genesi procedurae summariae apud tribunal secundae instantiae in causis nullitatis matrimonii, 2) de ipsa procedura necnon 3) de tribunalis appellationis decreto confirmanti sententiam pro nullitate matrimonili in primo iudicii gradu prolatam.
Prawo Kanoniczne
|
1987
|
vol. 30
|
issue 3-4
189-202
PL
Appellatio est provocatio ab inferiore iudice, qui sententiam tulit, ad superiorem, ad impugnatae sententiae emendationem. Distinguitur appellatio ex officio iudicis et ad instantiam partis. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, una cum appellationibus, si quae sint, et ceteris iudicii actis, intra viginti dies a sententiae publicatione ad tribunal appellatonis ex officio transmittatur. Defensor vinculi habet ius a sententia matrimonii nullitatem primnum declarantem appellandi ad iudicem superiorem, sed ad appellandum ex officio non tenetur; acta enin ex officio ad tribunal appelletionis transmittantur. Ius appellandi ad iudicem superiorem habet pars, quae sententia negativa se gravatam putat. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia puiblicationis sententiae. Prosecutio appellationis dirigitur ad iudicem superiorem intra mensem ab interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit. Appellatio quoad substantiam derivat a iure naturae, quoad formam a iure canonico positivo.
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.