Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

Results found: 23

first rewind previous Page / 2 next fast forward last

Search results

help Sort By:

help Limit search:
first rewind previous Page / 2 next fast forward last
Prawo Kanoniczne
|
1988
|
vol. 31
|
issue 3-4
45-58
PL
Ecclesiae, cui Christus Dominus fidei depositum concredidit ut ipsa, Spiritu Sancto assistente, veritatem revelatam sancte custodiret, intimius perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, officium est et ius nativum, etiam mediis communicationis socialis sibi propriis odhibitis, a qualibet humana potestate independens, omnibus gentibus Evangelium praedicandi. Ad Ecclesiae vero pastores munus pertinet fideles ita instituendi atque moderandi ut iidem, horum etiam instrumentorum auxilio, suam totiusque humanae familiae salutem ac perfectionem persequantur. Ut veritam fidei morumque integritas servetur, officium et ius est Ecclesiae pastoribus invigilandi, ne scriptis aut usu instrumentorum communicationis socialis christifidelium fidei aut moribus detrimentum afferatur; item exigendi, ut quae scripta fidem moresve tangant a christifidelibus edenda suo iudicio subiciantur; necnon reprobandi scripta quae rectae fidei aut bonis moribus noceant.
2
100%
Prawo Kanoniczne
|
1992
|
vol. 35
|
issue 1-2
3-13
PL
La costituzione, votata a Varsavia dal parlamento polacco il 3 Maggio 1791, fu di grande valore, essendo la prima in Europa e la seconda nel mondo, dopo quella degli Stati Uniti di America (1787). Essa fu un coronamento di una lunga attività delle persone colte che desideravano sinceramente di sollevare la Polonia dall’umiliante caduta politica e farne un paese moderno dell’Europa. Con gli autori della Costituzione del 3 Maggio collaboravano numerosi rappresentanti del clero. La Costituzione del 3 Maggio era di stampo cristiano e cattolico. L’articolo primo stabiliva che la fede cattolica sarà in Polonia la religione reggente. Il fatto di aversi dichiarato per la religione cattolica come una religione reggente, non introduceva l’egemonia religiosa ma proteggeva pubblicamente, nello stato multinazionale e multiconfessionale, valori universali provenienti dal cristianesimo e dalla Chiesa cattolica alla quale la Polonia aveva legato la propia sorte. La Costituzione, in parola garantiva la libertà di fede a tutte le confessioni che esistevano in Polonia.
Prawo Kanoniczne
|
1969
|
vol. 12
|
issue 1-2
147-160
PL
Duae theoriae de aestimandis probationibus iudicialibus in historia processus in genere vigebant, nempe theoria probationis legalis seu formalis et theoria probationis materialis seu propriae persuationis iudicis. Iu x ta primam probatio vim suam ex dispositione legis habet, ideo in ipsa lege regulae de efficacia pro bationum processualium iudici praebendae su n t; iu x ta vero a lte ram iudex pro bationes ex sua conscientia seu p ro p ria persuasione aestimare debet. Antiquissimus processus canonicus ius romanum sequens theoriam pro b a tio nis materialis confitebatur. Ius quoque decretalium, generatim loquendo, romanam theoriam probationis materialis admisit. Ha c de re non ambigua sunt verba praesertim Clementis I I I (c. 6, X, I, 9), Gelestini I I I (c. 27, X, I I, 20), Innocentii IV (c. 1, II, 14, in V I 0) et Reg. 12, R. J., in V I°. Codex lu ris Canonici, similiter ac omnes hodierni processus civiles, theoriam propriae persuasionis iudicis in aestimandis probationibus iudicialibus acceptat. Quod evenit praecipue ex praescripto can. 1869 § 3 statuentis iudicem probationes aestimare debere ex sua conscientia, nisi pe r exceptionem aliquae pro b a tionis valor ab ipsa lege expresse constituatur. Huiusmodi exceptio h ab e tu r ex. gr. in can. 1791 § 1, 1791 § 2, 1816, 1819, 1827, 1836 § 2. In novo lu ris Canonici Codice, quem exspectamus, systema probationis materialis u t p roprium processus canonici magis exprimenda est. Ad melius ostendendum principium veritatis obiectivae, in quo processus fu n d a tu s est, paucae regulae hodierni Codicis efficaciam aliquarum probationum stetuentes evanescendae vel ad minimum reducendae sunt.
4
100%
Prawo Kanoniczne
|
1991
|
vol. 34
|
issue 3-4
11-25
PL
Matrimonia civilia hodie in Polonia non necessarie ineuntur, ut olim, ante nuptias canonicas, manent tamen obligatoria. Auctor quaerens rationes ad rite reformandum hodiernum ius matrimoniale est familiare polonicum prae oculis habet imprimis praescriptum can. 1059 et doctrinam Concilii Vaticani II de matrimonii et familiae promotione ab omnibus curanda.
5
100%
Prawo Kanoniczne
|
1986
|
vol. 29
|
issue 3-4
137-152
PL
Hoc in articulo disceptatur de matrimonio invalido, de eius convalidatiome simplici et de sanatione in radice. Auctor mentionem facit officii canonistarum habendi prae oculis finem pastoralem formationis alumnorum in seminario, necnon officii iudicum adhibendi media pastoralia, ut coniuges, si fieri potest, ad matrimonium forte convalidandum et ad coniugalem convictum restaurandum inducantur. Scopus huius articuli est practicus et pastoralis.
6
100%
Prawo Kanoniczne
|
1991
|
vol. 34
|
issue 1-2
25-36
PL
Post Concilium Vaticanum II legislatio dioecesana renascitur. Sed parum dicitur de praxi legislativa episcoporum dioecesanorum. Dioecesana legislatio potest esse synodalis vel extrasynodalis. Statuta synodalia generatim studiose praeparantur a variis commissionibus synodalibus et peritis, dialogo comitante. Studiosae investigationes, unitis viribus, semper utiles et salutares effectus praebent. Aliter dicendum est de extrasynodali legislatione dioecesana. Non raro haec legislatio est vitiata, maxime quoad formam imperfectam. Proculdubio legislator dioecesanus debet prospicere qualitati legis condendae. Perfecta enim lege non solum effectus exspectandi facilius assequuntur, sed etiam doctrina canonica fovetur. In lege perfecta maiestas ac auctoritas legislatoris manifestantur. E contra propter legem imperfectam ius et doctrina canonica in discrimen vocantur. Quae cum ita sint, apta media ad augendam qualitatem legislationis dioecesanae inquirenda sunt.
Prawo Kanoniczne
|
1987
|
vol. 30
|
issue 3-4
3-28
PL
Hoc in articulo disceptatur de eucharistica celebratione iuxta canones 899-933 novi Codicis. Auctor non solum realitatem iuridicam, sed etiam aspectus theologicos et pastorales huius realitatis exponit.
Prawo Kanoniczne
|
1986
|
vol. 29
|
issue 1-2
133-148
PL
Auctor disceptat controversias ad cessationem Concordati inter Sanctam Sedem et Rem Publicam Polonam anno 1925 initi pertinentes. Aliqui dicunt hoc Comcordatum tempore belli ex parte Sanctae Sedis, per actiones iuridicas litteris pactorum conventorum contrarias, revocatum fuisse et ideo non obligare partem Polonam; Sedes Apostolica enim litteram Concordati offensit committendo civibus alterius Status iurisdictionem ecclesiasticam in cives Polomos. Tamen ex documentis Sanctae Sedis et ex analysi iuridica auctor affirmat causam cessationis conventiomis non exstitisse. Quod vero ad ea spectat quae de aliqua dioecesi in Polonia sunt a Sancta Sede ad tempus deliberata respondendum est deliberations istas in extrema necessitate et studio salutis animarum locum habuisse.
Prawo Kanoniczne
|
1971
|
vol. 14
|
issue 1-2
189-203
PL
In articulo de modis processuali lege canonica praescriptis evitandi iudiciuim contentiosum, id est de transactione et de compromisso in a r bitros, dicitur. Nomine transactionis venit bilateralis contractus quo partes controversiam vel dubium de aliqua relatione iuridica aufe runt invicem aliquid dando, retinendo vel promittendo. Alius modus declinandi iudicium contentiosum consistit in partium conventione, qua controversia committitur iudicio unius vel plurium, ut ad normas iuris quaestionem dirimant vel de bono et aequo negotium pertractent et transigant; illi arbitri, isti a rbitra tore s proprio nomine appellantur. In transactione e t compromisso in arbitros perficiendis se rv en tu r norma esta tu ta e a legibus civilibus respectivi loci, nisi iuri  divino vel ecclesiastico adversentur. Canonistae igitur hac in re leges suae civitatis consulant; quae leges vim legis canonicae obtinent. In articulo dispositiones hac de re legis civilis Poloniae relatae sunt. Hae dispositiones in Codice civili et Codice procedurae civilis a. 1964 inveniuntur. Ecclesia, cuius indoles n a tiv a est pacem non iurgiia seminare, pacificis litium compositiandbu-s semper favebat. In legislationibus quoque modernis civitatum, praeter admissam transactionem et arbitro rum iudicium, in stitu ti sunt varii generis iudices conciliatores vel iudices pacis, ad quos certae controversiae deducendae sunt priusquam ad fo rmale iudicium provocetur. Ea in luce thema praesentis articuli magis actuale est.
Prawo Kanoniczne
|
1990
|
vol. 33
|
issue 3-4
7-25
PL
Romanus Pontifex uti Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet, per Legatos suos, qui apud varias degunt Nationes, ut unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetum ac visible principium et fundamentum apparetur; per ipsos quoque vitam ipsam Ecclesiarum particularium earumque necessitates et desideria cognoscit. Praecipuum munus Legati pontificii est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares intercedunt. Legati munus nec superimponitur potestati episcopali, neque pro illa substituitur, neque eam praepedit; cum e contrario eam tueatur ac fraterno prudentique consilio foveat ac roboret. Romano Pontifici ius est Legatos suos nominandi et mittendi non solum ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel regionibus, sed etiam (simul) ad Civitates et publicas Auctoritates, servatis quidem normis iuris internationalis, quod attinet ad missionem et revocationem Legatorum. Legati pontificili, qui simul legationem apud Rem Publicam iuxta iuris internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est: 1° promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et Auctoritates Rei Publicae; 2° quaestiones pertractare quae ad relationes inter Ecclesiam et Civitatem pertinent; et peculiari modo agere de concordatis aliisque huiiusmodi conventionibus confidiendis et ad effectum deducendis. In his negotiis expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus pontificius sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae exquirere eosque de negotiorum cursu certiores facere debet.
15
50%
Prawo Kanoniczne
|
1976
|
vol. 19
|
issue 3-4
153-230
19
32%
Prawo Kanoniczne
|
1989
|
vol. 32
|
issue 1-2
3-5
first rewind previous Page / 2 next fast forward last
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.