Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

Refine search results

Results found: 1

first rewind previous Page / 1 next fast forward last

Search results

help Sort By:

help Limit search:
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
XX
Tertullianus, omni genere litterarum eruditissimus atque iuris prudentiae peritus, quamquam – ad philosophiam colendam quod attinet – hoc sapientiae studium "ex professo" non exercuit, verumtamen philosophorum disciplinae ei alienae non erant. Sunt qui dem viri docti, qui eum philosophiae hostem dicunt. Rectene ac iuste ita iudicent – quaeritur. Ad quod investigandum ad ea, quae sequuntur allimadvertere par est. Tertullianus – adulta iam vitae suae aetate "Christi iugo" libentissime a se accepto - exinde toto animo christianus, omnia videt in speculo, ut ait, "regulae fidei", cuius defensor evasit fortissimus atque ardentissimus propugnator itemque in certaminibus cum religionis christianae adversariis ipse adversarius acerrimus vehementer ac effrenate contra eos agens. Quinam sint adversarii isti? En "philosophorum" cohors superba – gnosticorum praesertim turba permulta, qui "a philosophia subomati" instrumentis eius sanam Christi doctrinam corrumpunt eamque ad scientiae genus prorsus humanae adducunt. Hos igitur, infestissimos integrae fIdei christianae hostes, non autem philosophiam ipsam, Tertullianus – ,,meliorem philosophiam" (disciplinam nempe christianam) iam adeptus, "philosophorum pallio" christianus etiam porro ipse vestitus eoque gaudens et sic pałam incedens – acriter coarguit et fortiter impugnat.
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.