Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

Results found: 1

first rewind previous Page / 1 next fast forward last

Search results

Search:
in the keywords:  Pompeian inscriptions
help Sort By:

help Limit search:
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
PL
Last year, Homini Publishing House published a Polish edition of The Latin Sexual Vocabulary by J.N. Adams. The translation was made by J. Janik. In comparison with the original English version, the Polish edition has been enriched with translations of its Latin quotations. In this paper, I will carry out a critical review of the Polish edition of the book.Hoc superiore anno in lucem prodiit Polona editio libri The Latin Sexual Vocabulary a I.N. Adams conscripti, quem Polonice reddendum curavit Ioanna Janik. Opus illud, quamvis valde desideratum et propter thema susceptum vera laude dignum, haud exiguo lapsuum numero, qui in Polona interpretatione exemplorum Latinorum occurrunt, admirationem affert singularem. Poloni editores tacito quoque praetermisisse videntur libri censuras, quae primam eius editionem Anglicam sequerentur, ubi iuste quidem operis vitia enumerarentur. Nihil ergo correctum, nihil ex enumeratis vitiis in illa recentissima editione adnotatum est (praeter corrigendorum et adnotandorum indicem in ultimis pagellis versionis propriae positum). Nonnullis ergo mirum fortasse appareat librum quendam vitiosum ad scientiarum disciplinas investigandas spectantem nunc triginta dilapsis annis ab eius prima editione in vernaculas linguas interpretari, cum certe illius temporis spatio scientiarum status multo progressus sit. Nullum tamen opus aliud vocabulis Venereis Romanorum adhuc dicatum est, quam ob rem duo restant faciunda: aut liber diligentissime recensendus, aut materies ipsa denuo investiganda et novo libro tractanda. Quod nisi fiat, sperandum est proximam libri editionem correctiorem fore, hac praesenti autem philologorum animos ad oriundam disputationem de Latinis vocabulis eroticis admoveri.
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.