LA
De similitudinibus ad structuram pertinentibus inter Orationem Dominicam Evangelio secundum Mathaeum insertam ac frequentes in litteris Graecorum antiquorum preces ad deos disputatur. Cum supplicationes litterariae investigatae olim essent a K. Ausfeldo, demonstratum est eas plena forma ex partibus tribus constare, quas ille vir doctus invocationem, partem mediam et preces ipsas nominavit descripsitque. In Oratione Dominica eiusmodi elementa structurae inveniri possunt: Pater noster, qui es in caelis congruit ad invocationem cum epithetis laudantibus. Tres supplicationes sequentes quoque laudationis species putentur. Orationes a versu 11 ad finem consentiunt cum parte, quae preces ipsae vocatur. Versus autem sicut et nos dimmittimus debitoribus nostris, qui in formam dimismus corrigendus est, parti mediae responere potest.