EN
Dissertatiuncula haec duabus partibus constat. In priore generaliter nomen atque notio locutionis „familia christiana uti Ecclesia domestica”, cuius auctor S. Joannes Chrysostomus invenitur, et quae fundamentum in fontibus biblicis, praesertim in Actis Apostolorum et epistolis S. Pauli Apostoli habet, exponuntur, in altera autem plurimae enuntiationes Episcopi Constantinopolitani, quae familiam christianam Ecclesiae similem faciunt, adducuntur; quae autem in tribus collectae sunt: pater familias domi, sicut episcopus in ecclesia, responsabilis magister veritatum fidei esse debeat; favorabilis locus communis orationis ac religiosi cantus, praesertim psalmorum, esse debeat; in familia christiana, sicut in Ecclesia, omnes familiares pares atque hospitales habeantur et se invicem adiuvare necnon diligere debeant.