Full-text resources of CEJSH and other databases are now available in the new Library of Science.
Visit https://bibliotekanauki.pl

Results found: 4

first rewind previous Page / 1 next fast forward last

Search results

Search:
in the keywords:  Ioannes Chrysostomus
help Sort By:

help Limit search:
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
1
100%
EN
In omni processu progressuque recto qui ad artem educandi pertinet magni momenti est non solum consilium formationis morum et animi puerilis proprium patris, magistri vel pedagogi, sed etiam certa ratio viaque bene formandi. Quasdam rationes ac vias educandi invenimus etiam apud Ioannem Chrysostomum, qui no­tus est auctor libelli cuius titulus: De inani gloria et de educandis liberis. Inter quas dignae sunt, ut praesertim enumerentur: via ac ratio commovendi in volun­tatem bonam, ratio viaque comitandi, ratio viaque praeveniendi, via ratioque im­plendi temporis, ratio et via circuli vel gregis, via et ratio fatigationis tollendae curiositate, via ratioque repetitionis et ratio viaque gradationis. Hae omnes sane valde prosunt ad propositum artis educandi, quod ad mentem Ioannis Chrysostomi episcopi sit formare et instituere pueros milites athletasque Iesu Christi.
Vox Patrum
|
2009
|
vol. 53
191-204
EN
Pertinet haec disputatiuncula ad octo sermones in Genesim, quos Ioannes Chrysostomus scripsit. Ille fidelibus in Antiochia primorum parentium vitam expo­mere studuit atque illustravit hominem ut Dei imaginem et similitudinem. Postea inclinata est attentio eius ad peccatum originale, quod in exordio totius generis humani magna calamitas factum est. Attamen Deus – ut Ioannes Chrysostomus enodat – miserabiles parentes non deseruit, quia eos enim a principio multis mu­neribus affecit. Quorum Dei misericordia maximi momenti erat. Quamobrem Creator ex tempore, quo homines in mundo apparuerant, per eorum peccatum originale, usque ad dies hodiernas constanter eis prosequitur. Praeter theologi­carum sententiarum gravitatem Praedicator ex Antiochia insuper in sermonibus suis affabre inclusit praecepta moralia, quae in primis ad homines in matrimonio viventes designavit.
Vox Patrum
|
2009
|
vol. 53
281-312
EN
Dissertatiuncula haec duabus partibus constat. In priore generaliter nomen at­que notio locutionis „familia christiana uti Ecclesia domestica”, cuius auctor S. Joannes Chrysostomus invenitur, et quae fundamentum in fontibus biblicis, prae­sertim in Actis Apostolorum et epistolis S. Pauli Apostoli habet, exponuntur, in altera autem plurimae enuntiationes Episcopi Constantinopolitani, quae familiam christianam Ecclesiae similem faciunt, adducuntur; quae autem in tribus collectae sunt: pater familias domi, sicut episcopus in ecclesia, responsabilis magister veri­tatum fidei esse debeat; favorabilis locus communis orationis ac religiosi cantus, praesertim psalmorum, esse debeat; in familia christiana, sicut in Ecclesia, omnes familiares pares atque hospitales habeantur et se invicem adiuvare necnon diligere debeant.
Vox Patrum
|
2009
|
vol. 53
329-335
EN
Dissertatiuncula haec de fundamentis biblicis in Iohannis Chrysostomi puero­rum educationis ratione narrat. Secundum Episcopum Constantinopolis finis cultus atque morum non fuit homo pulcher ac bonus, sed homo deificatus, filius Dei.
first rewind previous Page / 1 next fast forward last
JavaScript is turned off in your web browser. Turn it on to take full advantage of this site, then refresh the page.